Liber Paralipomenon Primus*

Caput 9: Versus 26

His quatuor Levitis,etc.RAB.Qui fuerunt hi quatuor Levitae quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur:De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps,etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissae suntMatth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.
(* Traductions européennes)